monumenta.ch > Plinius > sectio 174

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 34, 174
{LIII} ususu in lipara ad lenienda ac refrigeranda ulcera et emplastris, quae non inligantur, sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris corporibus mollissimisque partibus. compositio eius e libris III et cerae libra, olei III heminis, quod in senili corpore cum fracibus additur. temperatur cum spuma argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum fovenda calida.